monumenta.ch > Hildegardis Abbatissa > sectio 188

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hildegardis Abbatissa, Visiones, 2, 6, 188
Sed et de omni populo qui est in Christiano nomine sacerdotes sapientis ingenii et virilis animi eligendi sunt: ita tamen ut recto ordine, et iusta unctione atque voluntario animo ad servitutem meam veniant. Hoc tamen esse non debet ut ii ad officium altaris mei accedant, qui in aliquo membrorum suorum debilitate claudicant; quia nec etiam in regno coelorum ulla macula diversorum vulnerum in animabus hominum apparebit. Et ideo nolo ut altari meo assistant qui aliquo membrorum suorum destituti sunt.